TRITHINGA

TRITHINGA
TRITHINGA
apud Anglos dicitur tertia Comitatus seu provinciae pars, continens tria vel quatuor Hundreda, seu centurias, cui qui praeerat, Trithingerefas dicebatur, ad quem deferebantur causae, quae definiri non poterant in Wapentaehiis seu Hundredis: uti, quae in Trithingis decidi nequibant, in Scriam. Partitum autem in Hundreda et Trithingas Angliam fuisse primum Aelfredum Regem legimus, apud Ingulfum, p. 870. et Matth. Westmonassteriensem A. C. 892. Hodie vero, res cum Lege antiquea evanuit, nomine tantum (Tethingmann, quô pactô LL. Edwardi quoque appellant qui alibi Trithingerefas. ut dictum) remanente et in Constabulario parochiano alicubi residente, ut ait Watsius apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”